francesco petrarca 
Collatio brevis 
Collatio coram domino Iohanne, francorum rege

支持
" Antequam de proposito meo loquar, serenissime principum, premittenda michi videtur excusatio mei ipsius. Scio quidem quod, coram tanto rege locuturus, deberem, si possibilitas afforet, eo sermone uti, qui vobis esset acceptior ac notior. Recolo enim ex historiis nostris quod antiquissimi Romanorum duces nullum alienigenam audire soliti erant nisi qui latine loqueretur, ea scilicet ratione ut decus et gloria latini sermonis augeretur. Nec sum oblitus ut Atheniensis ille Themistocles, vir famosissimus atque clarissimus apud Grecos, acturus aliquid cum rege Persarum, antequam conspectum eius accederet, linguam persicam brevi tempore didicit, ne forte peregrinum ydioma aures regis offenderet; ingeniose id quidem prudenterque. Et certe libenter idem et ipse facerem, si possem; sed non sum tanti ingenii: linguam gallicam nec scio, nec facile possum scire. "
€1.99
支付方式
购买此电子书可免费获赠一本!
语言 拉丁 ● 格式 EPUB ● ISBN 9788835843108 ● 文件大小 0.1 MB ● 出版者 epf ● 发布时间 2020 ● 下载 24 个月 ● 货币 EUR ● ID 7466548 ● 复制保护 社会DRM

来自同一作者的更多电子书 / 编辑

174,450 此类电子书