francesco petrarca 
De gestis Cesaris 

支持
" Gaii Iulii Cesaris dictatoris exordia, ut pleraque mortalium, fragilia, progressus magnifici, finis preceps. Adolescens haud sane dives fuit, quamvis nobilissima de stirpe; siquidem ab ipso romane urbis initio et ante urbem conditam preclarum nomen Iulie gentis invenio. Accessit ad domesticam difficultatem intempestiva mors patris, qui, illo annum etatis sextumdecimum agente, obiit. Cuius aliquando de nomine a me ipso et ab aliis dubitatum memini, creditumque quod, ut sol stellas, sic paternum nomen filii claritas obscurasset. Legendo tamen comperi, quod nescientibus prodo, patrem huius Lucium Iulium Cesarem fuisse. Sed ut revertar ad filium, accessit et quartana febris, iners tedium longeque molestie, et omni febre periculosius Sulle odium dictatoris; qui civili bello victor, tam crudelis vir, tam potens, iam tum Cesarem inter adversarios numerabat, et de illo loquens sepe his verbis et Pompeium et nobiles admonebat: Male precinctum puerum cavete. Etsi enim Cesar circa ornatum corporis multus esset, fluxe tamen cingebatur, mos illa etate reprehensibilis; unde est illud Ciceronis, a quo dum post bellum civile quereretur, ut quid ita in electione deerrasset Pompeium Cesari preferendo: Precinctura, inquit, me decepit. "
€1.99
支付方式
购买此电子书可免费获赠一本!
语言 拉丁 ● 格式 EPUB ● ISBN 9788835843832 ● 文件大小 0.3 MB ● 出版者 epf ● 发布时间 2020 ● 下载 24 个月 ● 货币 EUR ● ID 7467018 ● 复制保护 社会DRM

来自同一作者的更多电子书 / 编辑

174,450 此类电子书