francesco petrarca 
De sui ipsius et multorum ignorantia 

支持
"Nunquam ne igitur quiescemus? Semper conflictabitur hic calamus? Nulle nobis erunt ferie? Quotidie amicorum laudibus, quotidie emulorum iurgiis respondendum erit? Nec invidiam aut latebre excluserint aut tempus extinxerit? Nec quietem michi omnium ferme pro quibus humanum laborat atque estuat genus, rerum fuga pepererit? Nec vacationem denique iam devexa ac defessa etas attulerit? O venenum pertinax! Que me pridem rei publice excusasset, nondum excusat invidie, cumque illa cui multum debeo me absolvat, hec, cui nil debeo, me molestat. Olim, fateor, stili tempus erat amicioris, et naturam meam semper et etatem iam tranquillior decebat oratio. Date veniam, amici; et tu, lector, quisquis es, parce, oro. Tuque ante alios, Donate optime, cui hec loquor, ignoscito; loqui oportet, non quia id melius, sed quia contrarium difficile. Etsi enim ratio silentium suadeat, digna, nisi fallor, indignatio et iustus dolor verba extorquent. Avidissimus pacis in bellum cogor. Rursus ecce inviti trudimur, rursus ad censorium agimur tribunal — mirum! — nescio an invide amicitie, an amice dixerim invidie."
€1.99
支付方式
购买此电子书可免费获赠一本!
语言 拉丁 ● 格式 EPUB ● ISBN 9788835843153 ● 文件大小 0.2 MB ● 出版者 epf ● 发布时间 2020 ● 下载 24 个月 ● 货币 EUR ● ID 7466553 ● 复制保护 社会DRM

来自同一作者的更多电子书 / 编辑

174,450 此类电子书