francesco petrarca 
Invective contra medicum 

支持
"Quisquis es qui iacentem calamum et sopitum – ut ita dixerim – leonem importunis latratibus excitasti, iam senties aliud esse alienam famam prurienti lingua carpere, aliud propriam ratione defendere. Iniquum, fateor, inter nos certamen instituitur: ubi me percutias habeo, ubi te repercutiam non habes. Quod enim nomen habere potest mercennarius et infamis artifex? Profecto autem michi tecum non de opibus aut de imperio, sed de solo nomine pugna est, cuius te egenum atque inopem esse, etsi non admonearis, intelligis. Quia tamen cogis ad id, ad quod nunquam sponte descenderem, et loqui aliquid necesse est, ne, si – quod interdum in animum venit – propter contemptum rerum tuarum tacuero, tu tibi forsan ex mea taciturnitate complaceas, petita non a te sed a lectore venia siquid contra morem meum dixero, respondebo ad aliqua. Multa enim tam inepte dicis, ut quisquis ea responso digna duxerit, ipse merito videri possit ineptior."
€1.99
支付方式
购买此电子书可免费获赠一本!
语言 拉丁 ● 格式 EPUB ● ISBN 9788835842323 ● 文件大小 0.2 MB ● 出版者 epf ● 发布时间 2020 ● 下载 24 个月 ● 货币 EUR ● ID 7466289 ● 复制保护 社会DRM

来自同一作者的更多电子书 / 编辑

174,450 此类电子书